monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 84, 7
Si ista, ut ais, inquit, noveras, cur eum laudasti in opusculis tuis? Et hodie laudarem, nisi vos eius laudaretis errores: non mihi displiceret ingenium, nisi quibusdam eius placeret impietas. Et Apostolus praecipit: Omnia legentes, quae bona sunt retinentes . Lactantius in libris suis, et maxime in epistulis ad Demetrianum, Spiritus sancti omnino negat substantiam, et errore Iudaico dicit eum vel ad Patrem referri, vel Filium, et sanctificationem utriusque personae sub eius nomine demonstrari. Quis mihi interdicere potest, ne legam Institutionum eius libros, quibus contra gentes scripsit fortissime, quia superior sententia detestanda est? Apollinarius contra Porphyrium egregia scripsit volumina, probo laborem viri, licet fatuum in plerisque dogma contemnam. Confitemini et vos in quibusdam errare Origenem; et mu ultra non faciam. Dicite eum male sensisse de Filio, peius de Spiritu sancto; animarum de coelo ruinas impie protulisse; resurrectionem carnis verbo tantum confiteri, caeterum assertione destruere; et post multa saecula, atque unam omnium restitutionem, id ipsum fore Gabrielem, quod diabolum; Paulum, quod Caipham, virgines, quod prostibulas. Cum haec reieceritis, et quasi censoria virgula separaveritis a fide Ecclesiae, tuto legam caetera; nec venena iam timebo, cum antidotum praebibero. Non mihi nocebit, si dixero: Origenes, cum in caeteris libris omnes vicerit, in Cantico canticorum ipse se vicit; nec formidabo sententiam, qua illum doctorem Ecclesiarum quondam adolescentulus nominavi. Nisi forte accusare debui, cuius rogatu opuscula transferebam, et dicere in prologo: Hic cuius interpretor libros haereticus est, cave lector, ne legas: fuge viperam: aut si legere volueris, scito a malis hominibus et haereticis corrupta esse, quae transtuli; quanquam timere non debeas; ego enim omnia, quae vitiata fuerant, correxi. Hoc est aliis verbis dicere: ego, qui interpretor, catholicus sum; hic, quem interpretor, haereticus est. Denique et vos satis simpliciter, et ingenue, et non malitiose, parvi scilicet pendentes praecepta rhetorica, et praestigias oratorum, dum libros eius περὶ Ἀρχῶν haereticos confitemini, et in alios crimen transferre vultis, iniecistis legentibus scrupulum, ut totam auctoris vitam discuterent, et ex caeteris libris eius coniecturam praesentis facerent quaestionis. Ego callidus, qui emendavi, silens quod volui, et dissimulans crimina, non feci invidiam criminoso. Aiunt et medici, grandes morbos non esse curandos, sed dimittendos naturae, ne medela langorem exasperet. Centum quinquaginta anni prope sunt, ex quo Origenes mortuus est Tyri. Quis Latinorum ausus est unquam transferre libros eius de resurrectione, περὶ Ἀρχῶν, στρωματέας et τόμους? quis per infame opus se ipsum voluit infamari? Nec disertiores sumus Hilario, nec fideliores Victorino, qui eius tractatus non ut interpretes, sed ut auctores proprii operis transtulerunt. Nuper Sanctus Ambrosius sic Hexaemeron illius compilavit, ut magis Hippolyti sententias Basiliique sequeretur. Ego ipse, cuius aemulatores esse vos dicitis, et, ad caeteros talpae, caprearum in me oculos possidetis, si malo animo fuissem erga Origenem, interpretatus essem hos ipsos, quos supra dixi, libros, ut mala eius etiam Latinis nota facerem; sed nunquam feci, et multis rogantibus acquiescere nolui. Non enim consuevi eorum insultare erroribus, quorum miror ingenia. Ipse, si adhuc viveret. Origenes irasceretur vobis fautoribus suis, et cum Iacob diceret, Odiosum me fecistis in mundo .